- APULEJUS vel APPULEJUS
- APULEJUS, vel APPULEJUSMadaurensis, scripsit libros 11. Milesiarum (ut Capitolin. vocat) sive de Asino Aureo: quod opus de fonte expressit vel Luciani, vel Lucii Patrensis, qui auctor fuit libri ingeniosissimi Metamorphoseôn, cuius meminit Photius, cod. 129. et Salmas. praes. in Solin. Unde initiô operis dicit, se Graecanicam fabulam incipere. Inter opera eius deperdita fuit EpitomeHistoriarum; ut a Colvio, in vita Appuleii traditum est. Sane ex epitome Appuleii quaedam Priscianus l. 6. refert: at historiarum fuisse epitomen non dicit. Conscripsit et alia compluscula; velut Convivales Quaestiones, Macrobiô teste l. 8. c. 3. et 10. et Sidoniô Apollin. l. 9. ep. 13. Item librum de Proverbiis, ut est apud Sosipatrum. Ad haec libros ludicrorum, Apologiam, aliaque quae partim supersunt, partim a Servio, Nonio, ac Fulgentio, commemorantur. Scriptorem eruditissimum vocat Casaubon. de Satyr. poesi: In asino plan rudit, in aliis sonat bominem, nisi quod Florida sint ridicula, sed excusat ea Inscriptio. Lud. Vives l. 3. de trad. discipl. Apuleius non malus auctor, et antiquarum vocum usurpator. Turneb. Advers. l. 8. c. 14. Idem l. 29. c. 13. Interdum non malus auctor, praesertim cum lasciviae ingenii non indulget. Rudere verius, quam loqui in Aureo Asino Apuleius viris eruditis videtur. Neand. Geogr. part. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.